Latin
CAPVT XLV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 166
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus quam sit fallax haec alia, &huic similes: Experimentis à me pluries tentatis hoc non innotuit, ergo qui contraria asserunt vel fantasticantur, vel illusio aliqua adfuit, quae illorum oculos deuiare fecit. Qui veritatis sincerus amator est, nec sensuum, nec ingenij gloriosis laboribus parcat, videat Rationem alas exiles habere, si sensum solum sequatur, nec inquirendo plus comprehendere quam illi apprehendunt. Sensus quidem viam debent explorare, sed ingenij dexteritas Philosophi artes non negligere, vt verum à falso dig noscat. Reliquum esset diluere, quod ex Liceto Rufus obiecit, videlicet saepe fieri generationes, quas putamus spontaneas in subiectis, quae malo non scatent odore, vt in recenti caseo &similibus, ideoque non putridis. Putrida enim, ait ille, semper male olent. Sed quandoquidem caseum nominauit Genesim illam, quae in caseo videtur pro meis viribus explicabitur cum eius vermes in pagina delineatos ostendam. In praesentiarum sufficiat aduertere putrida omnia emittere aliquem halitum grauem, coniunctum cum copia humidi, non tamen est semper talis halitus, qui, licet non expiret ex corporibus illis, quando putrida non sunt, potest adhuc non esse tam grauis, vt omnino displiceat omnibus. Alij enim diffunduntur halitus à corpore magis humido, alij à corpore magis sicco, ideoque possunt distingui, nam odor, qui Tibi est gratus alteri maximè displicebit. Narrat Cabeus se vidisse plures qui odorem rosarum maximè fastidiebant licet suauissimum: &nobis maximè foetida, multis Animalibus suauissime olent. Adde non necesse esse ad obtinendam generationem vermium, puta in caseo recenti, quod corrumpatur tota massa, sed aliquae partes magis serosae seu ex lacte non bene compresso, ex quibus aliquis halitus expirabunt, qui non valde ingrati erunt, praecipue illis, qui inter sapidissimas cupedias caseo vermibus scatente maximè delectantur.