# Observationes circa viventia 167

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/167

Putrefactio enim tunc semper à Philosophis dicitur fieri, cum partes separatae fuerint à sua natura, & ita remota à suo statu naturali, vt amplius ipsa non sint, quomodo Interpretes intelligunt etiam Elementa putrescere, nam cum calidum, quod naturae rei conuenit, separatur, dicitur res putrescere His praenotatis audi meditationem, vt reor, non ingratam. Ad generationem praecipue spontaneam vidimus aliquam praerequiri subiecti putrefactionem, camque initium esse operis perfecti, nam spiritus illi prius separati & deinde vniti, addita conuenienti concretione, formant illud, quod dicitur generari. Ad mentis oblectationem excipite quod veridicus Boile retulit sect. 2. de salsedine maris, memorans equitem Ricchardum Nauukins, qui Reginae Elisabethae auspicijs classi nauali in India imperabat. Is in solerti illa relatione, ait Boile, quam de itinere illo edidit, haec habet. [Ni obstaret „ motus maris vi Ventorum, Aestuum & Currentium con„ citatus id ipsum corrumperet vniuersum orbem. Ex„ periebar quippe anno 1590. quando Classe nostra na„ uali versabar circa Azores sex mensium spatio maxi„ mam eius temporis partem tranquillante salo. Vnde „factum est repleretur mare varijs gelatinis formisque „ Serpentum Viperarum & Colubrorum, qui sane mihi „ videbantur, hi quidem virentes illi nigricantes, isti „ flauescentes, alij albidi, nonnulli diuersicolores, multi " animati, quidam sesquiulnam vel etiam duas vlnas „" longi, quod ni vidissem ipse vix credidissem. Testes „ huius rei habeo nauicularios omnes, aliosque mecum „ nauigantes. Miras profecto ex putrida materia ge„ nerationes! At resumo ad efficiendam putrefactionem maximè necessarius est Aer, ergo non debet Aer impediri, deinde Generationes obseruari. Hoc enitar discutere in his, quae subiungam, quandoquidem blandas aures praebere meis verbis non dedignamini.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
