Latin
CAPVT XLVI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 169
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT QVADRAGESIMVMSESTVM. 169 Celebris doctor Io: Iacobus Harderus Medicus in Academia Basilcensi in obseruatione erudita, quae est trigesima quinta anni primi Decur. 2. Curiosorum miscellaneorum, agnouit huius elementi magnam esse vim in corporibus corrumpendis, ex eo etiam, quod agnitum fuisse notat ab Aristotele dicente, In frigoribus minus res putrescunt, quam in aestate, in hyeme enim paucum est in ambiente aere &aqua calidum, in aestate autem amplius. In quibus verbis licet alienarum particularum commistionem praecipue accusare videatur, ipsum tamen aerem saluum non agit. Vera adducis Bemarce, interfatus est Fulbertus. Existimo quidem materiam ex. gr. sponte nascentis herbae de fimo surgentis ad vitam disponi tum à Coelo siue Aere desuper humectante &calefaciente, tum etiam à Terra vaporibus, &exhalationibus id ipsum praestante, sed vires praecipuas in aere agnosco, nam eo tepente ac humido fimeta germinant, quod hyeme algente frigore, aut aestate media in summis ardoribus, ac diuturnis siccitatibus minime contingit.