# Observationes circa viventia 17-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/17-2

Quamobrem omnia meo iudicio Microscopiorum gehera probanda sunt, ijsque consilio vti debet Naturae rimator. Certe mihi diuersa profuerunt. Primo quidem ijs vtendo, quibus tota obiecti idea clare visa posset calamo delineari, deinde eius partes iterum gradatim alijs subijciendo, quibus mirum iu modum auctae possent distincte recognosci, & fideliter exarari, prout à Natura fuerunt fabricatae. Exulent igitur inutiles ex Academijs altercationes, quibus variorum Artificum tanquam inutilia damnantur studia, in diuersa Microscopiorum constructione impertita; Omnibus certe suas laudes tribuam ego, dummodo omnium opera exquisito labore sint perfecta; omnes enim in suo Microscopiorum genere perficiendo, laudabiliter ob singulares eorum vtilitates studia sua contulere, vel obiectum totum proponant aliqua, vel diuisim per partes successiuè dumtaxat, & ingenti tum incremento. Sine vlla igitur dignitatis odiosa immeritaque comparatione, huius laudati instrumenti Confectorum, ex dilersis Auctoribus nobiliorem messem colligere placuit, tum ij non omnibus terantur manibus. Fuit Neapoli Fontana, Emmanuel Maignanus in Gallia, fuit Heuelius polonus, Ioannes wiselius Augustae Vindelicorum inftructus à Reita. Alium celebrat idem Reita Geruasium Mart Muller nomine, Sac. Caesar. Maiest. opticum, eumque dicit fuisse tam in practica, quam speculatiua optica versatissimum. Fuit Torricellius Florentiae, quem Kirtherius in Arte magna lucis & vmbrae Fontanae praetulit, quòd maiorem Theoricae subtilitatis notitiam habuerit. Non minus claruit in Italia, vt aliarum rerum scientia, & museo toto orbe celeberrimus D. Mansredus Septala, Mediolani Vrbis sidus splendidissimum opticorum instrumentorum fabrica. Apud Gallos celebre nomen Microscopijs meruerunt Ferrerius Aruennas Choureus, Guilelmus Menardus Lutetiae degentes, & Stephanus Bressyeus Gratianopolitanus, nec non Chalamonius Aquensis Senator, & D. de Seruiè Lugduni. In Belgio post primos Inuentores Middelburgenses

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
