# Observationes circa viventia 17

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/17

Tertium verò Vegetantium genus arguo ex eo, quod additur & lignum pomiferum, quibus verbis omnes Arbores poma ferentes indicantur. Particulam autem eam, quae additur habens vnumquodque sementem secundum speciem suam, licet distributiua sit, ad tertiam tantum Classem pertinere nemò non videt, quae semina in fructu, tanquam in vtero oua, producit, quod Philosophi omnes concedunt. Additur deinde Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, & vniuersa Ligna, quae habent in semetipsis sementem generis sui, non autem idem, quod superius dictum fuerat, significatur; non enim indicatur prima, herbarum scilicet virescentium, classis, & tantummodò dicuntur data fuisse Germina omnia, quae semen producunt, quod verissimum est, non verò germina, quae omnia illud efficiant, quod falsum esse experientia probatur. Non ergò ex Diuinis Locutionibus spontaneae Generationis impossibilitatem indicatam habemus. Nec desunt Sacrarum Historiarum doctissimi Interpretes, qui potius eam multoties accidisse deducunt. Quaerentibus enim multis: An quae dicuntur Insecta Animalia, condita fuerint, sicuti caetera perfectiora à summo rerum Opifice, cùm virtute Verbi omnium molitrice è nihilo Vniuersam Mundi molem eduxit. Negat Diuus Augustinus doctrina, ac pietate in extollendis Creatoris operibus aequè praeclarus. In lib. 3. de Genesi ad literam „ cap. 14. inquit S. Doctor. s Caetera verò, quae de Ani"malium gignuntur corporibus, & maximè mortuorum, „ absurdissimum est dicere tunc creata, cum Animalia ipsa creata sunt, nisi quia inerat iam in omnibus ani,matis corporibus vis quaedam naturalis, & quasi prae„ seminata materia, & quodammodo initiata primordia " futurorum Animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quoque genere, ac differentijs erant exortura per administrationem infallibilem, omnia mouente incommutabili Creatore. Non enim videba„tur (addit P.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
