Latin
CAPVT XXXXVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 171
Unproofread scanNot analysed yet
Sume Tibi quodlibet Vas amplissimum, in quo contusos flores seu alia ad putrescendum sint, si ore bene clauso muscis ingressum interdicas nullam viuentium genesim obseruabis, etiam si magna Aeris copia in vase retineatur, cum tamen ibi putrefactio possit accidere. Lege Cabeum; Refert ille sibi aquam in clepsidra computruisse quamuis singulis horis flueret &reflueret, &perpetuo esset in motu agitationis, in vase clausa, eo quod, vt ille suspicatus est, potuerit fortasse adesse occulta aliqua causa putrefactiua, cui motus ille non potuerit resistere. Tum Bemarcus. Cabeum non improbo, at suggero ad generationem Viuentium, quae dicimus spontanea, non qualemcumque putrefactionem satis esse, qua de causa in aqua licet corrupta in clepsidra clausa Vermes non fuerunt. Explicatum iam est talem requiri, qua humidum corporis ab externo humido ita dissoluatur, vt spiritus inclusi &dispersi possint simul coalescere, &foueri, vt in aliquod, licet imperfectissimum, animal exurgant. Quod si accidat in corpore quamuis penitus dissoluto &corrupto spiritus non includi, qui sufficere possint ad illud Viuens conficiendum, generatio spontanea non dabitur. Non enim si verum est dicere, Generationem spontaneam e corrupto corpore deriuare, verum etiam erit, quod semper corrupta corpora comitetur. Sed supponamus in vase clauso subiectum ad talem generationem idoneum, sufficiet forsan Aer inclusus? Obiectionem tuam Rufe, si Cardanus è suo cinere rediuiuus exciperet. Quid responderet? Audi illum sic loquentem, vbi putredinis causas inuestigat. Putredinis, inquit, „causa est aer ingrediens; qui ob id putrefacit, quia "coniunctus externo perpetuo mouetur, &mouendo di„ uidit, &diuidendo partes separat, atque corrumpit. „Quod si aer calidus sit, eo tenuior est, maioreque „copia, &impetu ingreditur, &ob id corrumpit. Et hae „sunt causae corruptionis, quas si Aristoteles intelle"xisset, non dixisset simpliciter calorem externum „humidum corrumpere, nam sic dicendo nihil plus di"xit, quam quod sciunt omnes rustici, omnesque imperiti, quodque sensus ostendit, sed causam cur calor „putrefacit explicasset. Vt verò id verum esse intelligas, quae seruantur in calida aqua, calidiore tamen paulo magis quam tepida non corrumpuntur. Quod si calor externus corruptionis esset causa, haec corrumperentur, &si ratio sola spectetur potius contra"rium doceret.