# Observationes circa viventia 172

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/172

calidum enim siccat, & siccando ser„ uare deberet, & paulò post, aeris quoque prohibi„ tione siccamus, alia terra sicca seu arena condentes, „ vt caules, capitatos, & intubum: In vitreis autem pixidibus seruantur solum, quae non multum humida sunt, seu natura seu arte, vnde manifestum est, (cum „ incorrupta maneant, & tamen ibi sit aer, quia tamen non mouetur non corrumpit) aerem non corrum"pere, nisi continuitate cum toto continente, qua fit vt nunquam quiescat. Ergo iam sit exemplum in vno atque altero velut quę vtre inflato continentur non putrescere. docuit Aristoteles ea ratione, qua alibi „ diximus, quoniam Aer motu corrumpit &c. Documento Cardani adde quod vides in musto ebullienti in dolijs, languet in illo feruor, nisi saepe addantur pomorum vel Vuarum succi, hoc accidit etiam in pomis, quae saccaro vel melle dulcorantur. Cessat enim fermentatio requisita ad perfectionem, nisi nouo melle & Saccaro aspergantur. Notat etiam Boile, sicut in aliquibus casibus menstrui quantitas multo insignius compensare potest ipsius debilitatem, quam Chymici animaduertere solent, ita menstruum aereum (verba ipsius vsurpo) non nisi lente saepe agere, & hac de causa illius quantitas praestantiam couferre valet, vt vna portione corporis expositi menstruo tali impraegnata, recens continuo aer accedat, & ad vlterius in eiusdem corporis residuo possit operari & actionem perficere vti videre est in aqua, quę vt vti mollis sit ac fluida corpora terit tam dura solidaque ac sunt ipsi lapides, si crebro satis in ea incidat, iuxta illud. Gutta cauat lapidem non vi, sed saepe cadendo. Vos autem monitos volo à me talia explanata non esse, quod credam nunquam in vasis clausis Insectorum generationem exoriri; potest enim aliquando materiam ad putredinem ita disponi antequam vas claudatur, vt vase deinde clauso perficiatur putrefactio, & calore iam concepto sufficienti, Vermes oriantur. Porro mihi pluries hoc accidit, cum experimenta diuersa tentarem.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
