# Observationes circa viventia 18

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/18

Eusebius Hierimbergius) magnum pre„ tium operae ad propaginem horum Animantium bina "tunc edi; siquidem & non edita ederentur postea, nau„ sea aliqua putridorum vaporum, vel alio abortu Ter"rae; ita vt ex ijs, quae tantum ex putri prodeunt, alia „ ex exhalationibus prosiliunt, vt Papiliones ex aqua; „ Bibiones ex vino, & aceto, quos etiam Muriliones „ Auerroes lib. 12. Metaph. appellauit, nonnulla ex ele„ mentorum putrefactione emergunt, vt vermes in ci„ sterna ex aqua, Ranae verò Bufones, Culices, & quae„ dam vermium genera ex limo terrae, Pulicesque ex „ puluere. Plurima ex mistorum tabe scaturiunt, adeò „ vt singula mista, dum putrescunt, aliquid pariant, „ quod ipsa exterminet. Ex Herbis & Floribus multa „ oriuntur vt Erucae ex Oleribus, de quibus Arist. lib. 5. „ de hist. Anim. latiùs scribit. Ex Fructibus etiam plu„rima proferuntur, vt Gurguliones ex Fabis, ex Lignis „ alia, vt Teredines & Cimices, ex corruptis vestibus „ alia vt Tineae & Blactae; ex Cadauerum verò tabe di„ scriminatim multa prodeunt, Muscae ex humano cor„ pore, Vespae Crabrones ex Equi carnibus, Apes ex „ Tauri cadauere, vnde & à Sofocle apud Suidam Tau"rorum filiae nuncupantur. Infinita sunt propemodum Genera minutorum Animantium, quae non fortuitò, ac citra Naturae deliberantis consilium nascuntur, sed intelligentiae non errantis prouidentia oriuntur. His adde cum Oppiano Ita etiam in humidis vndosi maris Gurgitibus à se ipsis facta nascuntur sine matre secula, Ostreum, imbellesque Apuae, Cochlearumque genera,

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
