# Observationes circa viventia 181

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/181

Quibus narratis excellens Phisicus hoc addit. Quot enim combustione comsumptus, terra absorptos, aqua suffocatos, ademptoque „ aere extinctos nouimus, ob defectum illius aurae, quae „ sola fomes est vitae tam Vegetabilium, quam Animan"tium, quam Mineralium, quam Metallorum. Vitae „ flammaeque praeest spiritus ille in aere subinde exul„ tans, quo si orbatus fuerit Aer, res inter mortua pe„ ne est. Separabilis autem ab aeris est illa aura, quam „ cum aere, suo quippe vehiculo in respirando attrahi„ mus, attractam sanguini per pulmones transeunti com„ municamus, aere hoc suo incola priuatum iterum exhalamus. Auram hanc nuncupat Setonius in suo noui luminis epilogo Occultae vitae cibum, quem nos rorem de nocte, de die aquam vocamus rarefactam, cuius spiritus inuisibilis congelatus melior est, quam Terra vniuersa. Tanta quippe, ait Hippocrates, corporibus omni„ bus spiritus huius inest necessitas, vt si quidam alijs „ omnibus, & cibis, & potibus quis abstineat, duos ta"men, & tres vel pluries dies possit vitam trahere, atsi " quis spiritus in corpus vias intercipiat, vel exigua „ diei parte, homini pereundum est. Adeo necessarius „ est vnus spiritus incorpore. Ad hęc quoque cum om„ nibus alijs actionibus homines quiescant, quod mu"tationibus innumeris vita sit exposita, ab hac tamen „ sola actione nunquam desistant Animantia, quin aut spiritum adducant, aut reddant. Placuerunt mihi magis hęc Volckameri documenta, cum in memoriam reducerem à me visum murem in vitro viuentem 24.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
