Latin
CAPVT XLVIII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 183
Unproofread scanNot analysed yet
Sermonibus tuis, Bemarce, dum pabulum menti porrigis, ait Fulbertus, curiositas excitatur eiusmodi necessitatis intimius penetrandae. Putasne attractu Aeris Animantium vita seruari eo modo. quo cęteris cibis alitur, quandoquidem perspicuum est magis aere quam cibo Vitam Animantium indigere. Tum Bemarcus, sentio me diutius profatum, &sane m utuo loquentis, atque audientium danno; fraudaui enim vtrosque meliori parte diei hodiernę, quae vsquequaque aurea nobis ex Rufi ore fluere debuisset. Tibi tamen pręcipue hoc imputa Fulberte. Tuis nempe arduis petitionibus, quas fecisti non nisi copiosa verborum prolatione satisfacere sum potens. Ignorantem me profiteor, nec difficultatem questionis institutae penitus enodare hac die contendo. Non tamen ommittam aliquam delibare, quorum super hac re melior est vsus, quam neglectus, etiamsi decipi possimus. Neque vero quia non Aquilarum acien nacti sumus, ideo expedit oculos, quos Natura concessit eruere, ac Talparum conditionem subire. Excipite meditationem Fernelij, ab Arueo relatam Physic. exercit 71. vbi de calido innato agit. [Quis quis calidi „innati substantiam, &statum non dum plane est asse„ quutus corporis nostri structuram contemplatus arterias adeat, in cordis sinum, &in cerebri ventriculos introspiciat, quos dum inanes, ac nullius prope hu"moris participes videbit, neque tamen frustra ac te„ mere tantos à Natura conditos: hęc quidem mente „contrectans mox opinor cogitatione comprehendat, "pertenuem auram eos tum impleuisse dum in viuis fuit „"Animal, quae tamen eo animam agente leuissima cum „esset sine sensu euanuerit.