# Observationes circa viventia 184

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/184

Huius fouendae gratia inspi„"ratione aerem introducimus, qui non modo corpori "refrigerationem (haec enim satis posset aliunde compa"rari) sed pabulum quoque subministrat. Hactenus Fernelius.) Possem confirmare hanc Fernelij sententiam, commemorando innumeros, qui moriuntur in locis, vbi aer est spiritibus veneficis imbutus, fiue corruptus, & pestilens aestimatur. Si enim Aer tantum ad respirationem inseruiret profecto non morerentur. Sunt & alij perillustris notae Viri, qui vel ipsam aeris substantiam vasculis pulmonum ad sinistrum cordis ventriculum irrepere volunt, non tantum ad calorem illius temperandum, sed vt generandis spiritibus praeparent viam. Et hi Veterum auctoritatem sibi in patrocinium adducunt, ex quibus Hipocrates ijs videtur assentire, & Aristotele Galenusque, quandoque huic saltem inclinare opinioni. Ita scripsit Robertus Boile in sua erudita digressione post exper: phisicomechan41. in qua dubitationes nonnullae de Respiratione continentur, postque memorata experimenta aliqua, quibus diuersas opiniones in examen adduxit, concludit: T aliquem esse aeris vsum, "non dum à nobis probe intellectum, qui facit vt vitae „ Animalium sine intermissione adeo sit necessarius. Di" xit Paracelsus, quod, vti ventriculus alimenta eon„ coquit, partemque in vsum corporis conuertit, aliam„que reijcit, ita pulmo partem aeris consumit, aliam„que proscribit.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
