Latin
CAPVT XLIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 189
Unproofread scanNot analysed yet
At Bemarcus. Subtilius quam verius est illud, quo me premis Rufe. Non vacat nobis in examen proferre sententiam Hipocratis, scilicet Foetum in vtero respirare. Egraegium hoc problema doctis Anatomicis relinquo, solumque aduerto, non ita certum esse Foetum non respirare, cum (referente Boile) Infantuli in vtero matris inclusi auditi fuerint vagientes. Vidimus pisces sub aquis aliquo beneficio aeris indigere vt viuant, &experimentis deprehensum, est praesertim a Boile, multas inspersi aeris particulas in aqua delitescere, sicuti &in omni propemodum liquorum genere. Necessitas autem aeris ad pleraque Animalium genera, eo carere inassueta, optime diudicari potest ex supradictis, &praecipue ex curiosa Boile narratione. Immissam (inquit Boile) cum Ape vnam ex vulgaribus Muscis, vnumque ex Vermibus, quos Erucas vocant, minuto recipienti, omniaque tria haec Animalcula de repente enecta, cum per Anthliam aerem eduxissem. Aere deinde ad verticillum vix readmisso omnia illa Insecta aliquot viuendi indicia statim exhibuisse. Aere tamen iterum exhausto motiones eorum cessasse, &hoc experimento ansam sibi praebitam suspicandi, quod si Insecta Pulmonibus destituantur, omnique alia re ijs analoga. Aer ambiens ea afficiat per cuticulae poros, atque inde foueat, cum non fit irrationabile illud Hipocratis vel ad haec Animalia applicare, qui dicit Animatum corpus vndequaque esse perspirabile, vel vt ipsius verbis vtar, ad quidquid sit spirituale emittendum vel admittendum dispositum.