# Observationes circa viventia 19-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19-2

CAPVT IV. Spontaneam Generationem possibilem esse in Sacris paginis indicatur. " C Acrum Testum expendamus, ait P. Athanasius "OKircherius, qui nobis refert Dei iussu Reptilia „ inter Arcam fuisse recepta; omnia nempè Animalia, „ quae pedibus destituta solo ventre annuloso super ter„ ram reptare solent, cuiusmodi serpentes sunt, osten„ ditque nullum ex Insectis in Arca studio propagandae „ sobolis necessariò conseruatum fuisse; illaque sola „ Animalia introducta fuisse, quae immediatè ex massa „ chaotica à Deo fuerunt producta, quaeque mutui sexus "commistione sese propagare solent, ex ea potissimum „ ratione, quòd multa, quę ipse recenset Insecta, ex na„ turali rerum corruptione iuxtà seminarias causas, ve„ getabilibus, aut sensitiuae naturae â Deo inditis exorta sunt, additque illa euidenti experimento comprobata „ esse, vt de ijs dubitari amplius non possit. Tametsi „ multa Animalia, inquit hic Auctor, etiam Quadrupe„ dia, vti Mures, Talpae, Ranarum, Lacertarumque penè "omnes species ex putri, idest ex seminio istiusmodi „ Animalium alicubi relicto, idest ex eorum putredinosis partibus nascantur, quia tamen etiam naturali foe„ minae cum masculo commistione sese propagare solent; „ hinc multi Interpretes sentiunt, etsi perperam, illa „ quoque cum caeteris Quadrupedibus ad Arcam ius „ habuisse, atque intra eam admissa esse, eò quòd mutuo „ coitu se propagare soleant; verum cum illa ex multi"plici sordium colluuie, vel in ipsa arca ex putri nasci, „& deinde etiam per vtriusque sexus copulam sese pro"pagare potuerint; non video quomodo ea Arcam intrare debuerint; quod idem de Insectis supramemoratis intelligi velim, cum haec sinè illa sexus distinctio „ ne ex solo excrementorum propriorum spermatismo ad proximam materiae dispositionem in animatum „ corpus excludantur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
