# Observationes circa viventia 19

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19

Testaceaque Conchiliaque, & quae in arenis nascuntur. Haec autem huc non reuocaui, vt singula tanquam inconcussa & probatissima legenti persuadeam. Vnicae enim auctoritati aliquid asserentium circa Naturae operationes fidem minimè praesto, nisi sese ab experientia illud didicisse affirment, & oppositorum certitudo non retrahat Hoc vnicè probatum velim, quod sicuti à multorum auctoritate Generationem spontaneam repugnare erudior, ita me à non paucorum sententijs eandem esse possibilem discere, neque ex Sacris Paginis aliquid certi nobis constare, vt illam negemus, quin potius admittamus.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
