Latin
CAPVT L
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 191
Unproofread scanNot analysed yet
Redi, illud Natura donauit, resumo cum „eodem, à tutte quante le Conchiglie, che habitano nell ac"qua dolce, e nell acqua salata, ed a tutti quanti gli altri „Animali, che non hanno il sangue tinto di rosso, non essen„ do necessario il color rosso a dar Pessenza del sangue in „quella guisa appunto che tanto è veramente vino il vino „vermiglio; quanto il bianco; il dorato, e il mezzo co"lore. Quae opponis, occurrit Bemarcus, nimium probarent, quo circa nihil probant, si verae sunt Dialecticorum voces, Non ne inter Animalia datur Inaequalitas quam omnes admittunt? &tamen ex tua oppositione omnia aeque perfecta dicenda essent, quod falsissimum est. Sic vrgendo Rufe, me ad iacturam temporis cogis, rei videlicet pretiosissimae, cogendo ad examen quaestionis, quam de mero nomine, &inutilem iudico. Tu enim appellas Cor, quod ego cum Aristotele Ventrem dico, &Fibras; dicis Sanguinem quem Aristoteles Saniem appellat. Fulbertus nihil iam dissentiens, Verba isthaec tua, inquit, explanant mihi cur minuscula quaedam, &specie inutilia sint quaedam veluti arenulae, quibus Gemmarum instar nostri non sordescant sermones, sed ditentur. Neque enim ad sanciendas leges instituti illi sunt, sed ad mentes vtiliter recreandas: quamobrem dum illas circa res naturales exercemus, veluti indica aromata pertractamus, à quibus, etiamsi stomaco alimentum vtile non praebeatur diffunditur tamen gratus, &iucundus odor, quo delectatur cerebrum. Tum Bemarcus. Ad Trutinam ergo reuocemus locutiones istas inspiciendo an Philosopho conueniant.