Latin
CAPVT L
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 194
Unproofread scanNot analysed yet
Dubito inquam ab Aristotele edoctus, quod Cor est instrumentum, sine quo anima non potest exercere suas operationes &est quasi quoddam paruum Animal situm in medio animalis maioris se ipsum mouens, &sic causans motum in toto animali &in eodem libro ait Cor, quod vt principium vitae, nullum potest pati vitium graue absque eo quod Animal moriatur, &lib. de generat. Animal. c. 4. Cor sicut est id quod primo generatur, sic est id, quod vltimo deficit ac desinit viuere. Expertus hoc fuit Celeberrimus Malpighius in Bombicibus, qui affuso oleo vel consimili illico conciderunt, cordis autem motum per aliquod spatium conseruarunt, nunquam tamen reuiuixerunt. Igitur si Aristotelem à recta via philosophandi penitus aberrasse non putamus, suasum nobis erit Limaces vel non viuere sine corde, vel si viuunt, illud non esse cor, quo viuunt orbatae. Certe solus animalis motus non sufficit ad euiden ter probandum, Cor &vitam ab Insectis &Zoophitis possi deri. Mouentur plantae; dilatantur attrahendo aerem, &illum emittendo comprimuntur Folles, Serpentum &Insectorum multa membra mouentur etiam à toto Animali recisae, &tamen nullus asserit Cor illis inesse, sed huius phenomenis causam in spirituum reliquias communiter transferunt Auctores. Et quidem dubitationi locum liberalius concessi, cum legi eundem Exc. Malpighium qui obseruans motum in „Bombice ita scripsit. Bombicis postremis tribus annu„ lis circa dorsi latera non obscurus perpetuatur constri „ctionis &dilatationis motus; ita vt stato tempore hu„ iusmodi laterales portiones intro rapiantur, vel pellan„ tur, &successiue extra turgeant. An vero hec in cordis „gratiam, quod praecipue in intermedia ibi dorsi parte„ systolen, &diastolen habet; an vero in respirationis „vsum subsequatur adhuc dubito. In Locustis autem quas obseruare potui, euidens est totius ventris con„ strictio &dilatatio ea in parte praecipue, quae prona „est &dorso opponitur.