Latin
CAPVT L
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 199
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra asilum queris sic ratiocinando, Bemarcus addidit, Humores enim educti ex varijs Animalibus habent diuersos sapores, &proprietates varias, &tamen illos Tu sanguinem appellas, cum rubor sanguinem non constituat, cur etiam queso non dicantur sanguis omnes humores cum sanguine rubro misti, si fluidi omnes sunt, venas easdem occupant, &Arterias, ac per totum animalis corpus mira circuitione percurrant? Sanguis autem (inquit Aristoteles) si integer est rubet, &dulcis saporis est. Legi Ioannem Petrum Albrechtum in exclusione foetus humani obseruasse Genetricis venas plenas humore viridi, &sibi persuasisse in eo subiecto ipsi saguini tincturam purpuream (sunt verba illius) omnino defuisse, qualem rubedine destitutum sanguinem in alijs quoque fuisse deprehensum nouimus, exempla promentibus loanne Rhodio cent. 1. obser. 36. cent. 3. obser. 72. Petro Borello cent. 1. hist. 25. Thoma willi de febrib. cap. 1. Henrico Oldemburgio Act. philosoph. Angliae num. 6. §. 4. &nu8. §. 8: Ephemerid, Nat. Curios. an. 2. obser. 120. &an. 3. obser. 123. At omnes hasce Obseruationes sanguinem illum in cachecticorum febricitantium, aut alio morbo laborantium corpore extitisse, Omnes innuunt, nobisque satis comprobant documentum Aristotelis quo dixit. Sanguis, si integer est, rubet. In aegrotis enim illis sanguinis massa vel iam corrupta erat, vel admodum alterata, ideoque ob obseruationes eiusmodi Philosophi sententia non nurat.