# Observationes circa viventia 2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/2

Quamobrem laude non minus quam imitatione dignum Policletum iudico, cui suis tabulis addere mos erat faciebat, vt nempe (inquit Plinius) contra iudiciorum varietates superesset Artifici regressus ad veniam, velut emendaturo quidquid desideraretur; sinon esset interceptus. Non enim pigebit me, sicuti olim D. Augustino pertesum non fuit, sicubi haesito quaerere, sicubi erro discere. Quapropter qui hoc legit vbi pariter certus est, pergat mecum, vbi pariter haesitat, quaerat mecum, vbi errorem suum agnoscit, redeat ad me, vbi meum, reuocet me. Dum autem praeclarum hunc Ecclesiae Doctorem sic disserentem audio, illud hic animaduerto, quod experientia & ratio me iam edocuit: duobus nempè modis proprios errores alienis in paginis deprehendere nos posse: deprehendimus quidem primo, cum illa nobis exprobrant Auctores, qui obtrectatione alienae scientiae (cum Plinio loquor) famam sibi aucupantur, & aliorum scripta euoluentes, contra incautos arripiunt quodammodo arma vt corrigant, ferulasque tristes, sceptra pedagogorum. Secundò suo splendore Veritas ipsa eos detegit, quum inconcussis rationibus, vel perspicuis experimentis fulta apparet. Si illud eueniat, reuocandum in mentem erit, quod Xenocratem saepe dixisse legimus: Tragediam nempè flocci pendere dicta, quibus à Comoedia carpitur, satisque erit Elephantem, Belluarum prudentissimum imitari, qui contra ferientes non irascitur, sed innata quadam morum grauitate mota cute discutit hastas. Si verò secundum experiamur, ac si thesaurum inuenerimus, laetari oportebit. Felicia profecto studia, si Philosophantium ea vigeret aemulatio, quam inter Protogenem & Apellem fuisse scimus. Totam facti seriem Plinius sic no„ bis retulit. [Hic enim, Apelles scilicet, cum Rodum „adnauigasset, auidus cognoscendi opera illius fama tan„tum sibi cogniti, continuo officinam petijt; Aberat ille, „ sed tabulam magnę amplitudinis, in machina aptatam pi„cturae, Anus vna custodiebat. Hęc Protogenem foris esse „ respondit, interrogauitque à quo quaesitum diceret. Ab „ hoc, inquit Apelles, arreptoque pennicillo lineam ex co„ lore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reuerso Pro„ togeni, quae gesta erant Anus indicauit. Ferunt Artifi„ cem protinus contemplatum subtilitatem dixisse, Apellem „ venisse; non enim cadere in alium tam absolutum opus.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
