# Observationes circa viventia 200

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/200

Scio Hipocratem humorem album, quem ex glandulis dissectis erupit sanguinis nomine dignatum, per hunc ipsum tamen sanguinem album nil nisi serum intellexisse Hieronimus Barbatus bene interpretatur, vtpote cuius Seri, vt idem asserit, quasi promptuarium sunt glandulae Nota mihi est Relatio, quam Boile acceptam refert ab ingenioso Doctore Louuero inter acta Regiae Societatis Anglicanae sic reposita cap. 10. (Mense Nouembris 1665.) Virgini cuidem vena secta fuit pedis, primum effluens sanguis exceptus fuit catillo, breuique reddebatur albus: vltimum excipiebat scutella, qui immediate albus euadebat, speciem cremoris lactis praebens. Post quinque vel sex horas accidebat medicum videre vtrumque, vbi reperit sanguinem catillo contentum, dimidiam partem sanguinem dimidiam chylum isti innatantem vt serum albedine nil ludentem lacti, at sanguinem in scutella totum chylum sine vlla apparentia vel guttae sanguinis, & cum vtrunque distincte calefecisset lento igne induratus est. Sicut serum sanguinis calefactum sed multo albidior erat. Haec virgo tum erat bona valetudine; Iterum relat. 4. eiusdem anni dicitur. Vir curiosus haud pridem scripsit Lutetia ibidem Domi medici nuper dissectam fuisse Viri venam, in qua repertum fuit lac loco sanguinis. Attamen portentosa haec ex occultis certe morbis seu indebitis humorum alterationibus, & rarissima non euincunt sanguinem perfectum, & purum posse esse album. At supponamus colorem non constituere sanguinem sicuti colore non constituitur Vinum. Dabitur proinde sanguis albus, viridis, luteus, alioque colore perfusus? Tuae adhaereo opinioni Bemarce respondit Fulbertus. Reuoco enim in mentem Aristotelis axiomata, quae Logicae Candidatis vel in primo Peripati limine proponuntur, & docent: Inter omnia ea quae subiecti alicuius dicuntur Accidentia seu proprietates, aliqua esse, quae possunt adesse, & abesse sine subiecti destructione aliqua vero, etiamsi non sint illius Constitutiua, nunquam possunt abesse, nec nisi Diuina Potentia opitulante miraculis potest illis orbatum conseruari. Risibilitas, vt omnes scitis, non constituit hominem, attamen risibilitate homo à caeteris animalibus distinguitur, nec sine illa homo est.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
