Latin
CAPVT LI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 204
Unproofread scanNot analysed yet
Quis vetat suspicari; Quod si Aer secum deferat huiusmodi spiritus incisiuos, dissoluentes, &suacrimonia etiam metalla omnino destruentes spiritus etiam vegetatiuos, &animantes non possit secum deferre? Hoc adeo verum esse existimauit insignis philosophus &Naturae perscrutatur Cabeus, vt crediderit, spiritum illum (eius verba vsurpo) de quo dicitur, Spiritus Domini ferebatur super aquas, delatum esse per aerem ad "terram &aquas, in quibus erant partes fixae, vegeta„ biles, &sentientes, &ex illa coniunctione, &calo„ re illo in aere aquis incubante prodijsse plantas, &Animalia omnia. Neque ego ex illis sum, qui cum Aristagora putant Aerem semina omnium habere, quibus vna cum aqua delatis omnia gigni, si tali seminis nomine intelligatur non virtuale sed verum. Opinor tamen doctissimum Petrum Gregorium Tolosanum non fuisse deceptum, cum innuit, ex Vegetantibus minimas quaedam particulas emanare, quae non semper sub ipsa seminalis ouuli externa specie ab ijsdem proueniunt, in quibus vis formatrix aliarum similium plantarum pendeat, &per aerem diffusis, potest ex aere principium earundem stirpium agnosci, simulque fateri, Aerem semina omnium habere Talium spirituum seu salium actiuitatem negauit P. Daniel Bartolus; expertum tamen se illam fuisse affirmat Petrus loannes Faber relatus ab ipso Bartolo. Ille enim „ait. Id experientia tentare poterit Zoilus quiuis, si ex „calcinato aliquo misto, vegetante, salem extrahat „purum putum ab omni terrea foeculentia defectum, lo„ tionibus, filtrationibus, &euaporationibus idoneis, „donec in igne leuissimo velut cera liquescat. Ita dein„ de praeparatum aliorum seminum instar, statim conuo"cato spiritu mundi in aere residente, &terrae, &aquis „ad generationem rerum omnium, statim putrescit, &„germinat, simileque mixtum parit, ex quo sal terrę „mandatus extractus est. Mirum certe, &quasi incre"dibile, sed quod vidimus, &fecimus facile testari pos" sumus. Sed quid opus tam accurata, &per quam difficili hac salium extractione? Eorum actiuitatem naturali simplicique artificio expertus pluries fuit in Titimalo sponte nascente, vt vidimus Obseruatione cap. 35. Excellens Doctor Triumphettus.