# Observationes circa viventia 205

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/205

Ex quibus experimentis cum nullus relinquatur dubitationi locus, deducere procul dubio possumus tales Spiritus, seu Sales, seu Corpuscula, aut Particulae dicendi sint) de quo non contendo, e corporibus exhalantes, aliquandiu per aerem diffussos remanere, quibus in materiam aptam incidentibus, aliud viuens sponte consurgat. Hanc methodum philosophandi Antiquorum sequutus „ est Cabeus. Illum audite. Dico ergo rem aliquam „ corrumpi nihil aliud esse, quam ex attenuatione hu„ midi, quasi ex dissolutiòne vinculi, separari spiritus, „ & partes subtiliores à corporalibus, & crassas, & con"sistentes concidere, subtiles abire, similiter generari "rem nihil aliud esse, quam coniungi partem illam spi" ritosam cum crassa, & vniti medio humido proportio„ nato, & vt incorruptione nihil deperditur, sed quae „ erant vnita diuiduntur, in generatione nihil produci„ tur, sed quae erant diuisa vniuntur: producitur quidem „illud totum, quod vere antea non erant, & perit illud "totum, vt perit etiam in morte hominis, at nulla pars „ substantialis definit esse in rerum natura: Item ergo partes spiritosae, quae in dissolutione cor„ porum separantur ab alijs partibus, non sunt eiusdem „ naturae, sed vt aliquae sunt natura calidae, aliae frigidę "aliae sunt grauiores, aliae leuiores: itaque aliae sunt „ Minerales, aliae Vegetabiles, aliae Sensitiuae, ita vt hę „ vnitae cum materia faciant rem vegetabilem aliae sen„ sitiuam, & paulo post ait idem Cabeus. Sicut cum spiritus vegetabiles ex quocunque acci, dente vniuntur eum materiali proportionato, consur„ git viuens, ita quoties spiritus animales vniuntur pari„ ter cum fixo proportionato statim fit Animal, tamen „ neque ad generandum vegetabile, neque ad generan„ dum Animal sufficit quaelibet coniunctio horum spirituum „ cum fixo etiam proportionato, sed debent coniungi & „ tales spiritus & in tanta copia, & tali modo, cum enim dissoluitur aliquod Viuens & aliquod Animal id „ contingit, vt dictum est, quia illi spiritus, qui coniuncti cum illo fixo formabant illud Viuens, attenuato „ humido separantur, & auolant; non auolant autem „ coniuncti, & ita non potest dici auolare animam equi „ aut canis, sed auolant diuulsi, & difflantur hac & illac, „ vnde non contingit vmquam, vt simul iterum tota illa „ massa spirituum coniungatur cum illa aut simili massa; „ vnde nunquam reuertitur Anima equi, aut canis ad „ aliud corpus, sed permiscentur in aere illi spiritus cum „ alijs, contingit ergo saepe vniri cum fixis raptim, & connecti cum alijs.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
