# Observationes circa viventia 206

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/206

Si ergo contingat coniungi in tali copia cum fixo proportionato, vt ex illis spiritibus, & ex illo fixo possit constare Animal, statim ex illa Virtute formatrice, quae est & in illis spiritibus, & „ etiam in fixo, illis spiritibus informato, formatur illud corpus, & consurgit Animal, & sic generantur Aninimalia sine semine E. G. cum generantut pediculi, cimices &c. Res sic procedit. Ex Animal, expirant Spiritus Animales & Sensitiui per continuam traspirationem corporum, vt constat experientia & dum expirant spi„ritus, secum etiam deferunt partes aliquas crassiores & „ sordidas, si ergo contingat sordes istas crassiores vel „ cuti adhaerere, vel vestibus, aut pilo, quae sordes vti „ sunt aliquid abrasum ab Animali, ita sunt aliquid natura sua idoneum ad excipiendos iterum spiritus illos „ animales expirantes à corpore si vti prius erant conniuncti alijs, ita rursus noui coniungantur spiritus cum isto corpore, & adsit humiditas proportionata; statim à virtute formatrice organizatur illa materia, & fit illud Animal. Huc vsque Cabeus. Eius opinioni similem ostendit Kircherius, quem Boile, vbi experimenta eius refert, Perscrutatorem diligentissimum appellat, quem tamen scio ab aliquo dignae notae "Viro incuriae damnatum, sed immerito. Ille inquam "sic recensuit. Sunt in rerum natura corpuscula quae"dam spirituosa, quae in dissolutione corporum separan„tur ab alijs partibus, quae non sunt homogeneae, sed "eiusdem naturae suntque alia Mineralia, Vegetabilia "alia Sensitiua, ita vt haec vnita cum materia, rem ve"getabilem, alia sensitiuam constituant, quae primordiali massae virtute spiritus supra humidum incumben"tis à Diuino Architecto fuerunt indita.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
