Latin
CAPVT IV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 21
Unproofread scanNot analysed yet
Inter ea enim, quae mouentur super Terram possunt esse ea, quae per mutuam sexus commistionem inuariata quadam perennitate speciem propagant, &ea, quae ex varia quisquiliarum terrestrium putredine, vel in Arca, vel extra poterant oriri. Sicut autem certum est primam eorum classem ingressam esse Arcam, ita dubium est an secunda admissa fuerit. Finis enim propter quem duo &duo ingressa fuerunt Arcam ex cunctis Animantibus Terrae fuit, sicut Sacer ipse Textus clarè explicat, vt saluaretur Semen super faciem vniuersae Terrae; atqui saluabatur semen multorum Insectorum, vel in Arca, vel extra, vel super faciem terrae, vel intra eiusdem viscera, si ex putrefactionibus terrestrium partium, siuè ex Elementorum exalationibus, siuè ex aquarum corruptela, siuè ex corrupta Arborum, Florum, Plantarum, Fructicum, Radicumque sanie, siuè ex inutili aliorum Animalium humore nasci possent, ergo Insecta quamplurima, licet Viuentia sint, quae super terram mouentur, Arcam Noc ingressa nequaquam fue2upii runt. Hoc idem docuit Pererius, cùm nullo tempore post Diluuium defutura esset putrescens materia, nec vis caelestis, vnde talium Animalium generatio existit. Hoc docuit Tostatus, probarique potest à paritate Anima-In cap. 2. malium eorum, quae ex diuersae speciei commistione ge- Gen. qa. nerantur, vti sunt Mulus, &Linx, quae docet Pererius in In GenArcam non ingressa fuisse, eò quòd satis fuerit seruatos cap. 6. diesse in Arca istorum parentes, scilicet ex quorum co-sput. 6. niunctione rursus, finito Diluuio, reparari genus eorum poterat. Confirmatur haec sententia auctoritate B.