# Observationes circa viventia 21-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/21-2

CAPVT IV. Proponitur Instrumentum maxime vtile ad minimarum Rerum Obseruationes. Ntequam instrumenti praecipui explicationem aggrediamur, duo videntur adnotanda. Primo Microscopiorum vitra ita perfecta seligenda esse, vt nullo vitio laborent, tam ratione materiae, quam ratione formae. Si enim perspicua & ab omni macula purgata Chrystallus non erit, si insuper lentium superficies perfecte spaerica, & perfectissime leuigata non aderit, obiecta nullo modo ac ipsa existunt oculis apparebunt, & ex oculorum fallacia falsas obseruationes referemus. Secundo ex omni Microscopiorum messe illa magis probanda esse, quae simpliciora sunt, & paucioribus vitris perficiuntur. Vbi enim plura vitra, ibi plures radiorum visualium refractiones, quae semper maiori turbationis discrimini sunt obnoxiae non sine oculorum intuentium damno, & Obiectorum infideli expressione. Vitris ita paratis prudentis Inspectoris partes sunt ea seligere, quae visio in singulorum obiectorum indagine magis proficua experietur, modumque obseruare, qui vtilior extiterit. Porro ad peritiam artificis in operibus artium perficiendis spectat ea instrumenta apte adhibere, quibus opus iuuari potest, eaque respuere, quae potius nocumento sunt; sicuti enim ad pupillam oculi effingendam in marmore eodem scalpro non vtitur sculptor, quo ad formandas aurium cauitates, vel eadem lima ad dentes singularum rotarum horologij, ita opticus speculator eodem microscopio, non aeque bene omnia obiecta, vel mediocris, vel minimae molis illa sint, contemplabitur. Triplex propterea microscopiorum genus oculorum meorum visui maxime profuere.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
