# Observationes circa viventia 210

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/210

In Aristde gen. c: art. 2. delicet repentinas neces, quae ex attractione halituum oriuntur, quae certe è solo aere non procedunt. Nebulas quibus breui tempore Segetes & Poma in vasta saepi telluris plaga consumuntur & arefiunt; vapores, quibus incrassato aere Vuarum flores penitus deficiunt. Insignis autem Boile recenset inter suspiciones de latentibus qualitatibus aeris, multoties se reperijsse lapides varios aeri expositos copiosa efflorescentia coopertos, quae conspicuo suo colore caeruleo & viridi intermedio & sapore, vitriolum satis superque prodebat, Glebas etiam alumis nosas sale suo spoliatas temporis tractu illud recuperare aeri eas exponendo; insuper quoddam genus calcis invetustis parietibus, locisque humidis, tractu tempori efflorescentiam copiosam acquisiuisse nitrosa indole pri ditam. Qui effectus non quidem solo aeri tribuendi sunt sed Effluuijs siue Spiritibus cum aere mistis, qui abunde è corporibus sublunaribus, vel vi solarium radiorum at tra huntur, vel ipsorum innata actiuitate, vel ob variam fermentationem è mixtis auolant. Ait idem Boile se notasse quaedam corpora solida actu frigida, partibus eo rum superficialibus recenter amotis, halitus adeo copic sos, inuisibiliter licet, in aerem emisisse, vt continut in lance manifesto leuiora euaderent, adeout insigne ponderis decrementum vno horae minuto paterentur. Haec memorare visum est mihi, ne temerarium putem (dum expendo complures huiusmodi Aeris, insignesque effectus in diuersa alia corpora) interea coniectari operationes aeris non spernendas esse in Animalium spontaneorum Phenomenis.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
