Latin
CAPVT LII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 211
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LII. An Generatio spontanea fiat casu, &coniecturis, vti liceat. Lijs tum conticentibus ita Rufus redorsus est. Nisi haec ipsa, quae obijcis, interdum animo reuoluissem, plane diffiderem per tumultuarias munitiones tam validae aggressioni posse resistere. sed quoniam accidit vt nec semel, nec oscitanter haec ipsa mecum agitauerim, liquidam porro eorum depulsionem vobis despondeo. Rogo igitur an satis Tibi videretur Bemarce, si efficerem, perinde liquere hanc enunciationem. Rerum productionem non temere, non fortuito, sed industria, sed certa quadam regula disponi &accidere, ac ceteras tillas enunciationes, super quibus etsi metaphisicae perspicuitatis expertibus, nemo vnquam haesitauit. Iam dic mihi, si Citharaedi modulationem audiero, si Bonarrotę picturam videro, dubitabo ne vtrum Cytharedi vel Pictoris manum Ars, an casus moderatus sit? &tamen si manus illa temere fides diuerberasset, vel tractasset pennicillos, inter innumeras motiones, quas casu efficere potuisset, illa eadem, quae à Tibicine &Pictore deprompta fuit, nihilo difficilior erat ex se, quam quaelibet reliquarum. Natura nos ita constituit, vt quandocunque effectus aliquis ab altera duarum causarum oriri potuit, nimirum ab ea, quae itidem per se indifferens foret ad alia innumera diuersę rationis efficienda, vel ab ea, quae hoc aliaue perpauca opera tantum editura videretur, tunc quidem isti causae effectum adscribamus. Hoc autem iudicium manat ab assumptione illa probabili, quę naturaliter Nobis est insita: Scilicet In quolibet euentu, ceteroquin dubio, id opinabilius esse, quod plerumque contingit.