# Observationes circa viventia 213

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/213

Fortuiti enim euentus dupliciter nominantur, scilicet comparati vel ad intelligentiam nostram, vel ad causas suas. Penes intelligentiam nostram id fortuitum euentum dicimus, cuius causae non eam seruant inter se tempestatum atque attributorum congruentiam, vt eius euenti praenotionem, certamque scientiam inductio creare possit. In hac acceptione fortuito pluisse dicimus, non quia imber è certis ac determinatis causis non dependeat, sed quia imbrium causas ex aliquo euidenti argumento non praenoscimus, sicuti ab externa specie ignis de calore aperte praemonemur. Quare hoc genus euentuum ex hominum tantummodo ignoratione sibi tale cognomentum assumit, idcirco solis defectus, postquam eos certo praeuidendi scientia instructa est, fortuiti non appellantur. Alterum Genus Fortuitorum euentuum eos amplectitur, qui à suis causis non praeuisi prodiere; vt cum taxillis bona fide proiectis à ludente, hic videt faciem eorum proferri, ad quam proferendam nescit, quae nam bracchij impulsio sit necessaria. Verumtamen omnium huiusmodi euentuum, quos auctor nesciens, vel certe nolens pouit, semper causa fuit vel Ars humana vel Natura, quod dem est ac Ars Diuina. Ars quidem humana, quae, vt docet ibidem Card. Pallauicinus, non alias vires exercet, nisi vt ipsius Naturae Vires admoueat, & aliquando non intelligit ex tali admotione aliquid efficiendum esse praeter id, quod ad extruendam ipsa incumbit. Ideo apud ipsam eiusmodi effectus inopinatus fortuitus dicitur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
