# Observationes circa viventia 22-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/22-2

Primum elegi microscopium tribus lentibus conuexo conuexis, seu plano conuexis ea proportione compactum, vt licet non valde auctum, integrum tamen obiectum repraesentaret. Hoc enim modo oculis perfectam sui ideam ostentabat, & dum vnico intuitu illud oculus totum cernebat, facili negotio poterat manus delineare, eiusque effigiem perfecte in paginas transferre, seruata diligenter omnium partium dispositione. Huiusmodi Instrumentum hic subijciam, ne videar negocium facessere arcana quadam reticentia, vbi nec ratio nec opus illam exigit. Tribus igitur lentibus componebatur, quarum obiectiua fere tres partes habet digitalis diametri; ita includebatur in tubo, vt in eo ad obiectum contemplandum maioris acus foramen pateret. Secunda intermedia species recipiebat toto sui orbe, cuius diameter quasi digitum cum dimidio aequabat. Tertia deinde ocularis plano conuexa ita collocabatur, vt ex tota eius amplitudine species ad oculum peruenirent. Situs autem huius ocularis respectu intermediae inferius subijciam. Et haec duo vitra tali modo immobilia, modo plus modo minus remouere ab obiectiuo necesse erat, prout magis vel minus aucta desiderabantur obiecta. De hac tamen indicata proportione vitrorum non ita scrupolose sentiendum est, vt ea sit eligenda, nec vllo modo variari possit; Vtilissimam illam suppono, alias multiplices & quidem vtiles non reijciendo. Huiusmodi perquam vtili commodoque instrumento postquam obiecta perlustraueram, eadem alteri microscopio subijciebam, vt magis auctas eiusdem partes singillatim distinctius recognoscerem. Eius structuram paucis exponam. Tribus pariter lentibus constat, quarum prima minimae spherae est, puta duorum vel trium granorum prope obiectum collocatur, aliae duae prope oculum, seruato semper inter se situ eodem, vt in superiori diximus de intermedia oculari.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
