# Observationes circa viventia 22

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/22

Augustini hunc im modum scribentis. [ Quod autem scrupulosissimè quaeri solet de minutissimis Bestiolis non solùm quales sunt Mures, & Stelliones, verùm etiam quales „ Locustae, Scarabei, Muscae denique & Pulices vtrum „ non amplioris numeri in Arca illa fuerint, quam qui „ est definitus, cum hoc imperaret Deus, prius admo„ nendi sunt, quos haec mouent, sic accipiendum esse, „ quòd dictum est. Quae repunt super terram, vt neces„ sè non fuerit conseruari in Arca, quae possunt in Aquis „ viuere non solum mersa, vt Pisces, verum etiam super„ natantia sicut multae Altes. Deinde cum dicitur ma„ sculus & foemina erunt: Proculdubio intelligitur ad reparandum genus dici, ac per hoc nec illa necessè „ fuerat ibi esse, quae possunt sinè concubitu, de quibus„ que rebus vel rerum corruptionibus nasci, vel si fue„ rint, sicuti in domibus esse consueuerunt, sinè vllo nu„ mero definita esse potuisse: & paulò post. Non illico " fuisse credenda sunt, quae sensu carent. Praescriptum „ est enim & definitum, masculus & foemina erunt. Alia „ sunt quippè quae de quibusque rebus sinè concubitu „ ita nascuntur, vt postea concubant, & generent vt mu„ scae: alia verò in quibus nihil sit maris vel foeminae fi„ cut Apes. Ea porrò quae sic habent sexum, vt non ha„ beant foetum, vt muli & mulae mirum si ibi fuerunt, ac „ non potiùs parentes eorum ibi fuisse suffecerit equi„ num videlicet atque Asininum genus, & si aliqua alia „ sunt, quae ex commistione diuersi generis aliquod du„ cunt, sed etsi ad hoc mysterium pertinebat ibi erant; „ habet enim & hoc genus masculum & foeminam. It. S. Augustinus. Cum ergo haec Animalium genera, sicut etiam Pisces, & Omnia, quae in Aquis viuunt exclusa fuisse ab Arca, ipsa Mosis narratio non obscurè indicet, & ex cap. 1. Genes. non satis apparet omnes Herbas ex proprio semine germinare; immò possimus credere cum Suarez alijsque, Herbas omnes, quae proprio semine generantur, fuisse à Deo factas primo creationis die, non in virtute tantum, sed in actu, propter rationes, quas ille adducit, alias verò non fuisse actu productas, sed in potentia, passiua quidem terrae, & aquae, actiua autem Solis & aliorum Astrorum: primò quia sicuti in speciebus perfectis non fuit necessarium omnia indiuidua immediatè à Deo produci, quia in alijs causis sufficienter continebantur in potentia, & per illarum actionem erant propaganda.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
