Latin
CAPVT LIII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 220
Unproofread scanNot analysed yet
Praeparata idonea materia, requiritur calor aptus, qui foueat, velut causa efficiens secundaria &per coctionem ipsi calorem augens, impertiensque temperamentum, quod est vltima dispositio ad subeundam formam actu viuificantem. A temperato enim calore cuncta generari necesse est, inquit Cardanus, &si deficiat, nihil generatur. Id suspicatus est accuratissimus Redi cum referens tractatu de Viuentibus, quae in Viuentibus reperiuntur, nunquam sibi natos vermes ab ouis muscarum Mense Februario, addit: fortasse ob aeris frigidam intemperiem. Certè mihi non solùm hyeme nulla spontanea generatio accidit; sed etiam verno &autumnali tempore, cum Viperarum carnes in aqua ad putrescendum tenerem in angusto cubiculo calidissimo, erat enim supra hypocaustum furni collocatum, quae tamen carnes verminabant eodem tempore in alio cubiculo ampliori, clauso quidem, sed naturali aeris calore occupato. Illud inter hasce generationes, nempe spontaneam &non spontaneam intercedit, nobile discrimen, quod Spontanea fiat ab agente praecipuo intimo quidem materiei transmutandae, sed tamen excitato de ocio ad negocium, dicunt Scholastici, de actu primo ad secundum, ab externo calore Ambientis eoque vtente velut instrumento ad operandum opportunissimo. Generatio autem non spontanea semper fit ab Agente externo nullius nisi proprij caloris ministerio vtente, vnde patet in vtrisque calorem hunc aptum Agentis externi requiri. Hoc innuit Aristoteles non vnico in loco, sed speciatim vbi asserit oua pullos excludere tum Auium incubitu, tum etiam in Aegipto obruta fimo, &in vasis quibusdam tepidis reposita. Cum ergo oua pullos excludant, quando solo ambienris calore fouentur, ita spontanea generatio fiet ministerio caloris ambientis nullo euidenti genitore. Rursus spontanea Viuentium generatio à non spontanea dissidere videtur, quod in ortu non spontaneo materia ab eodem Agente disponitur ad formam, à quo disposita postea formam acquirit, licet cum ea differentia, quam obseruat Aristoteles, inquiens.