# Observationes circa viventia 224

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/224

CAPVT LIV. Confirmatur ex Vermibus generatis ob Nebulas in Fructibus. A illa est, qua mecum meditabar, multa dari phaenomena, quae fauere videntur suspicioni nostrae. Esse scilicet Anonymas in aere substantias, qualitatesque Phaenomenon insigne mihi suppeditant varij exoticique morbi, qui nonnullis temporibus & locis, vt notauit Boile, multa Bruta modò huius, modò illius speciei inuadunt. necantque. Huius rei multas habemus instantias in probatorum auctorum tum medicorum tum aliorum libris, cuius generis notabilia quaedam exempla etiam à Boileobseruata fuerunt. Qui ait hoc à se allatum ceu fundamentum suspicionis huius, eo quod morbos hos distingueret ab ijs Animalium morbis, qui oriuntur, vt saepius affirmare licet de lue putrida ouium, ex intemperie tempestatum anni, ex immodico frigore, calore, vllaue aliaaeris qualitate manifestata, Ac facile perfici posse horum exemplorum nonnulla probabiliter arguere in aerem emissas peculiaris indolis exhalationes, quae nouos morbos in huius speciei Animalibus producunt, non vero in Animalibus speciei alterius, atque hoc illoue loco particulari non vero alibi. Cuius rei multa adducit exempla. Illa omitto, cum satis superque talis suspicio pandere nobis viam possit ad aliam suspicionem, de qua in nostris Colloquijs disseruimus. Accidit non raro temporum mutationibus fieri in Fructibus, Frumentis, & Segetibus etiam à planta & radice decisis alterationes quasdam, & fermentationes tales, vt paulatim marcescere incipiant, paucorumque dierum spatio omnia putrida euadant, & saporis loco foetorem scateant ac vermibus. Nebulas illas repentinas recolo, quibus toto ambientis spatio occupato fruges omnes, tanquam pestilentiali lue imbibitae statim corrumpuntur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
