# Observationes circa viventia 227

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/227

CAPVT LV. Indicatur Proportio, quae est inter Generationes Spontaneas, & ex Quo. Am igitur, vt resumam, concludamque quod dicere institui, Duo vel Tria sunt, quae mihi visa sunt non penitus contemnenda. Primum est, vt quasdam notemus circumstantias, quas plerique obseruatores forte praetereunt. Talis sunt aeris temperies, locus, in quo fiunt obseruationes, & tempus, quo peraguntur experimenta. In casu enim nostro leuis molestia notandi quasdam circumstantias abunde compensabitur minima quaque detectione in rebus adeo reconditis grauibusque acquisita; detegemus enim non raro experimenta eodem pacto perfici non nisi ex circumstantiarum variatione, quibus neglectis, hoc vel illud euenire statim pronuntiamus, vt opinamur, & quidem immeritò, nam culpa nostra non vitio Naturae non apparet quod quęrimus; quod si absque culpa non accidat, ex defectu aliquarum causarum fortuito & per accidens, vt aiunt Philosophi, contingit. Sequor consilium magni Viri, qui suadet repetenda nouo semper ausu, & quidem pluries experimenta, nec vnico satisfieri debere Philosophum exploratorem, vt statuat quid credendum sit; hoc ipsum ego expeto atque suadeo. Neque ex illis me esse puto, cui semper arrideat Natura. Pluries denegat quod cupio. Attamen illud sequor quod Poeta suasit. Tu ne ne cede malis, sed contra audentior ito. Qua operandi regula ductus animaduerti hanc agendi rationem omnibus esse pernecessariam. Qui enim spontaneos partus admittunt, Illi insuper, qui semper ex ouis eos fieri decreuerunt hac via necesse est vt incedant. Quid responderes Rufe, si triduo tantum elapso posti incubatum Gallinę supra oua, impatiens proijcerem aliqua oua, & affirmarem ouis non inesse virtutem, etiam calore gallinae adiuuante, pullos excludendi? Quid obijceres si è terra semina effoderem post aliquot dies tanquam inutilia ad plantas generandas, eo quod plantas germinare non viderem?

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
