# Observationes circa viventia 23

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/23

Secundò quia huiusmodi herbae, sicuti & multa Animalia, quę Zoologi vocarunt Insecta, non sunt quasi per se intenta ad ornatum vel commoditatem Vniuersi, sed quasi per accidens ex concursu plurium causarum vniuersalium existunt; cum ergo inquam hęc dici possint, iudicet Fulbertus noster quale pondus ex Sacris oraculis suae sententiae addant, qui eam ab illis doceri sinè vlla dubitationis remora confirmant. Ego inquit Fulbertus, vt verum fatear, eisdem ignorantiae tenebris inuoluor, in quibus antea eram, dum meris coniecturis vnusquisque vestrum assequi studet difficillimam Veritatis indaginem. Alia prospectò via incedendum puto, & sicuti è fonte aquam, è dolio vinum haurimus, sic rerum naturalium inuestigatio non ex obscuris Aegiptiorum hyeroglificis, nec è sacris paginis, sed aliunde habenda est. Philosophorum documenta, & eorum praecipuè, qui in Naturae arcanis penetrandis impensè laborarunt, nobis facem prębebunt, vt verum assequamur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
