Latin
CAPVI LVI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 232-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVI LVI. Explicatur discrimen, quod intercedit inter Partus Spontaneos, &non Spontaneos. *Vm Fulbertus. Eiusmodi ratiocinatio mirifice ostendit quantopere deerrent existimantes, non aliunde ingenij palmas parabiles esse, nisi ex bello antiquis probatisque sententijs indicto. Agnoscitis profecto quanto plus facilitatis, atque adeo quanto minus ingenij habet nouam aliquam comminisci sententiam ex innumeris, vel indictis adhuc vel contemptis, quam eas validius CAP. QVINQVAGESIMVMSEXTVM. 233 dius confirmare sententias, quibus &communis tot Sapientum fauor magnum praestet veritatis argumentum, &eorundem industria non adhuc consectariam exstruxerit probationem. Vtinam &mihi, resumpsit Bemarcus, praesidium aliquod firmum occurreret communis opinionis, quam sequor, affirmantis inter tot Naturae mirabiles operandi modos etiam Spontaneam Generationem enumerari.