# Observationes circa viventia 236

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/236

Loquor hic de generationibus illis, ante quas nulla muscarum oua deprehenduntur, quae debilis etiam oculorum acies, quando insunt, potest faciliter distinguere; pluries enim Vermiculos vidi absque eo quod oua, seu putamina ab illis relicta perlustrare possem, deinde eos vermes adolescere, & in muscas transmutari, quae muscae, licet essent valde similes illis, quae circa res putridas discurrebant, diligenter tamen & microscopij ope examinatae in pluribus non consentiebant, cum vel oculos haberent modo minores, modo ampliores, crura magis vel minus pilosa, alas non eodem numero, vel eadem neruorum dispositione extensas &c. Possumus igitur decipi, si satis nobis fiat quacunque muscarum apparitione à putrida materia procedentium. Insuper possunt esse vel omnino, vel quasi omnino similes, & tamen falsum esse potest, quod ab alijs sint productae. Hoc arguendi genus receptissimum est, nec à vobis improbandum fore autumo, cum abunde pro comperto habeatis in multis fallaciae obnoxium illud esse. Non ne Flores multi omnino similes magnitudine, colore, & foliorum dispositione ineunte verè videmus in arboribus, & tamen non omnes eorundem pomorum flores sunt, sed diuersorum. Rursus quot poma pene in omnibus similia intuemur, cum tamen è diuersis floribus & diuersimode nascantur? Qua quamplurima inter se non distinguuntur; attamen ex aliquibus Aues prodeunt, quae nullo modo ab alijs possunt excludi. Ergo similitudo muscarum in casu, in quo oua non deprehenduntur, non improbat. spontaneam illarum generationem. Confirmatur haec obseruatio à Plantis illis, quae ex alijs degenerando germinant. E. G. qui Lolium videt, si deducat ex Lolij semine natum esse, potest decipi. Lolium enim perfęde nascitur, cum Triticum in Lolium degenerat.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
