Latin
CAPVT IV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
ad summum, ita tamen, vt haec maioris spherae conuexitatem habeat, quam prima. Sit ex. gr. prima lens E. amplitudine graduum 36. cuius focus in F. puta vnciarum 2. Secunda seu intermedia C. dabitur graduum 30. habens focum viciarum 3. in D. Proportio enim harum melior illa est, quae ocularem constituit respectu mediae, vt se habent duo ad tria, quatuor ad sex, sex ad nouem &c. Vt practice inueniatur distantia inter has necessaria, adeo remouenda est à media ocularis, vt aliqualiter detegantur bullulae quae sunt in media, eritque fere aequalis quatuor partibus distantiae foci in quinque diuisae. Superest tertia combinatio, quae fit quatuor lentibus, in quibus animaduertendum est, vt Tertia, quae ab oculo obiectum versus collocatur, sit portio longe maioris sphaerae quam aliae duae, quae tamen amplitudine gradum octauum supra vigesimum superare non debet. Itaque haec aequabit sua amplitudine 28. gradus, media 30. ocularis 35. seu melius 42. Lentibus sic rite paratis, acci piatur amplitudo primae lentis ex. gr. A. quae spherae maioris portionem habet, inuentoque eius foco B. ducantur ad illum lineae, eritque ab illis formatus conus 1. B. 2. Intra hunc conum collocabitur media C. ponendo lineam amplitudinis lentis ita in cono, vt totum occupet, ¶llelle respiciat lineam amplitudinis lentis A. puta in punctis linearum coni 3. 4. ducanturque pariter lineae ad eius focum D. fietque conus 3. D. 4. In hoc cono mediae habebitur distantia ocularis E. à media C. si eadem regula in cono mediae paralelle collocetur ocularis, ita ponendo, vt totum conum impleat, nempe in punctis 5. 6. Lentibus tali distantia dispositis &nunquam variata vtere approximando valde oculum lenti E. &applicando lenti obiectiuae minimae spherae ex. gr. digitalis, modò magis modò minus remotè, prout obiectum maiori mole vel minori auctum desiderabitur. Haec autem satis superque sint circa Vitrorum combinationem. Cetera facile docebit Vsus. Si vero partes obseruatas alicuius obiecti distinctius velis intueri, vtere lenticula maximae conuexitatis, seu potius globulo per quam minimo, aciculae paruae caput sua mole non superante.