# Observationes circa viventia 240

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/240

(Ipse autem pluries expertus sum Terram ex altissimis aedium fundamentis & puteorum erutam, & vasculo soli expositam varia herbarum genera procreasse, „"& quum pluries animi gratia, & naturalium rerum perscrutationis, multas & differentium generum terras conquisiuissem, & conuasassem, sub Sole expositas, leui atque imbre continuo irrigassem, coniecimus ex „ delicatioribus terris tenuibusque, herbas enatas exi"libus iuncis pro caulibus constare, & minutioribus lacinijs delicatiores produxisse, sic ex asperis, rigenti"bus, pumicosisque exiles lignosas & multipliciter fis„ sas. Experti sumus deinde ex terris longinque peti„ tis, quibus pro suburris Nauibus vsui fuerant, varias „ herbas protulisse, quae vix dignoscerentur.) Multa alia adducit Porta, quae ne vestras aures obtundam, relinquo; illudque aduerto, quod oculis nostris quotidie subijcitur, videlicet aliquas determinatas herbarum species in Domorum tectis, alias in puteorum muris, non quidem orizontaliter, sed verticaliter positis, semper generari, quae non alibi virescunt, cum tamen ventis, imbribus, & soli expositi possint aeque bene omnia herbarum semina recipere & fouere, si vento vel imbre talia semina deferantur. Haec inuariata herbarum genesis argumentum, ni fallor, suppeditat, vt credamus saxa illa seu terra, seu argilla aquarum subiacentium, vel supra decidentium vaporibus impraegnata, accedente debito calore foueantur & excitentur, vt tales herbas producant, sicuti deFungis dictum fuit abundè: Quarum herbarum vel minima, si nullo praeuio & rigoroso semine propagetur, satis superque comprobat, falsum esse effatum illud percelebre, cuius examen ad mentes nostras erudiendas instituimus, hoc est. OMNIAEX OVO. Sed vt ad id redeamus vnde discessimus; Triplicem Viuentium Classem indicatam cognouerunt multi, inter quos eruditissimus Licetus, qui ait Animalia praestantiora sub cęlo solummodo congressu parentum procreantur consimiliter omnia à Natura, Homo, Equus, Leo, & id generis. Animalia vero mediae conditionis, vt Mures, Ranae aliaque plurima phisice generari possunt omnia promiscue tum semine à parentibus, tum sponte sine parentum ministerio. Consimiliter Viuentia demum imperfectissima Zoophita, Ostrea, Fungi. Tubera & reliqua eiusdem omnia similiter sine parentibus aut semine à Natura procreantur. Quod vltimum genus in Stirpibus recognouit Virgilius cum dixit.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
