# Observationes circa viventia 241

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/241

Sponte sua, quae se tollunt in luminis auras Infoecunda quidem Aduertendum tamen est cum Cardano, aliqua ex his aliquando generare, sed aliquid debilius parente, ac proinde manifestum fieri quod praeclare docuit Aristoteles, & post eum Plinius lib. 10. cap. 68. videlicet huiusmodi Animantia in secunda vel tertia generatione necessario deficere. Hoc idem euenit è diuerso etiam cultorum neglectu, vt obseruauit Antonius le Grand. Non solo vitio Plantarum quae fiunt degeneres, & in herbas transmutantur. Sic Triticum in Lolium, Ocimum in Serpillum, Sysimbrium in Mentam, Hordeum in Auenam vertuntur iuxta illud Poetę Grandia sapè quibus mandauimus hordea sulcis Infelix Lolium, & steriles dominantur Auenae.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
