Latin
CAPVT LVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 242
Unproofread scanNot analysed yet
sic pariter Spontaneorum Classes conseruantur per repetitas generationes, quas semper alicubi gentium admolitur Na tura sagax; cui iniuriam decernimus, si eodem semper modo, eademque ratione progredi credamus in operibus quibuscunque producendis; quasi Natura, inquit Licetus Multifariam multisque modis non abundet in rebus procreandis, &inopis consilij cogatur eadem via semper incedere. Manifestum est enim non ideo dicenda esse cum Coelorum Orbibus Omnia semper moueri eo quia in quibusdam Natura hoc facit, vt semper moueantur.