# Observationes circa viventia 244

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/244

Huic narrationi subrisit Rufus. Puto, inquiens antiquas hasce opiniones, & recenter adducta experimenta, incredibiles nugas esse, Hoc idem putauit Insignis Redus, dum scripsit accuratum ideoque magis commen„ dandum. [Esse Ioannem Michaelem Ferhium à do"ctissimo Sacchsio in Gammarologia citatum, qui cum apud Galenum legisset ex ocimo nullos generari Scor"piones, experimentum eius rei seruatis omnibus requisitis circumstantijs capere voluit, & inuenit veridicum esse Galenum, & mendaces reliquos, quales etiam sunt omnes illi, qui non solo ocimo, sed à Si„ symbrio etiam aquatico & quouis ligno corrupto pro„ duci Scorpiones affirmant. Ideoque (sequitur Redus) „ potiores magni Aristotelis cogitationes fuerunt, qui Scorpiones ex Maris & Foeminae coniunctione generatos „ esse docet, qui oua & Insecta reliqua non pariunt, sed "Scorpiunculos parturiunt viuos, id quod à multis obseruatum est.) Huic ergo sententiae meam iungo Bemarce At Bemarcus, Liberum Tibi est Rufe id pro certo habere, quod magis arridet, neque ego ex ijs sum qui tuo intellectui pedicas imponere velim meis enarrationibus. Quidquid sentio, & didici ab Auctoribus fide dignis, tantum refero, ceteris potestatem faciens iudicandi quid rationabilius credere oporteat. Id vero candidè tibi affirmo, quod dissimulare non audeo, hoc est: me aliquantulum admirari cum Aristotelem celebras, quia Tibi fauet, sicut Galenus, vtrique referentes: Scorpiones ex ocimo non generari: at si horum auctoritas ad id credendum tuam mentem allicit, cur pari modo non inducit, vt affirmes. Non omnia nasci ex ouo, sed aliqua sponte? Te profecto non latet Ga-Lib. 30. Apholenum affirmasse, vt indicatum est obseruat. 30. Lumbririim. corum materiam esse alimentorum prauorum excrementa in intestinis putrescentia, segregata ab omni succo benigno & vtili.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
