# Observationes circa viventia 248

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/248

Scio tamen hac vnica obseruatione neutram partem satis probari, cum ad vtramque generationem earum fortasse deesse poterat aliquid maxime pernecessarium, puta locum magis amplum, & luto apto repletum, sub quo solent Anguillae vt plurimum latere, ibique vel fęturam concipere, vel sponte multiplicari. Hic Fulbertus. Ad eruditionem igitur pertinent, quę de Anguillis sunt enarrata, non ad generationes spontaneae certam probationem. Reliquum est dum hanc duplicem rerum aliquarum propagationem possibilem dicimus, aliqua circa Testacea Animalia deliberemus, quae ex Aristotele vtroque modo multiplicari indicasti Bemarce.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
