# Observationes circa viventia 25-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/25-2

Hac pluries vsus vtilitatem incommodo coniunctam sum expertus, maxime quia nimiam obiecti approximationem requirit, & angustias manus patitur non minores ac oculus perscrutator. Eam idcirco vt plurimum respuens superius enarratum microscopium adhibui, quo certe non minorem obiecti molem apparentem obtinui, lentibus coaptatis, quarum conuexitas maxima esset, & ocularibus remotis, quantum opus esset ab obiectiua, immissa insuper clarissima luce vel solis vel candelae, eoquod, quo magis obiectum per vitra augetur, eò obscuriori in loco situm appareat. Dum vero obseruationes fiunt, multa diligenter cutanda omnino sunt; aliqua praecipua animaduerto & primo quidem, vt debita luce oculus vtatur, ne mens decipiatur in obseruatione minimorum, iudicando aliquid obiecto inesse, quod vere non est, sed propter vmbras, seu luminis reflexiones vmbratili quadam apparentia sese exhibet intuenti. Quamobrem viuidissima luce non raro opus habemus, aliquoties verò remissa, & valde temperata, modò ex opposito, & tantum directa, modò laterali & reflexa. Secundo varianda est approximatio instrumenti, prout obiectum requirit; varianda insuper est si producatur instrumentum; nam elongatum magis admoueri deb et obiecto, & ab eodem remoueri, si contrahatur. Tertio in vsu microscopiorum ratio illa seligenda est, quae magis simplex certa & expedita iudicabitur. Varias docuerunt Auctores, sicuti & in vsu Telescopiorum, quibus remotissima obiecta contemplamur, pedibus diuersimode aptatis Fulchris, Cochleis, Rotulis, Regulis dentatis, Semicirculis per cursores immissis, Capsulis ligneis, Tubis papiraceis, loculamentis varijs ex auricalcho, omnique machinularum genere ingeniose excogitato, quibus diu noctuque obiecta omnia commode possent explorari.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
