# Observationes circa viventia 252

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/252

Vsurpando tamen particulam illam ab Quo, ea significatione qua saepius Latini vtuntur ad exprimendum initium alicuius rei, ita dicitur retexere ab Quo, sic Horatius Si collibuisset ab Quo Vsque ad mala citaret. In hoc sensu illum loquutum fuisse docuit me experientia, ficuti fortasse illi ostendit, Testacea semper esse dura non mollia; licet cum augetur eorum moles, crescat etiam durities, eo pacto, quo Animalium omnium ossa. Sincerè vobis referam binas obseruationes factas, altera earum est, qua pluries perfectissimis microscopijs perlustrans arenas è fundo maris ablatas, obseruaui minutissima variarum specierum testis intecta Animalcula, & quidem adeo minuta, vt oculorum aciem effugerent, eaque omnia dura expertus fui, & si gladioli seu acumine acus premerem, non secus ac si vitrea essent, in frustulaminutissima frangebantur. Alteram sincera & perbreui narratione subiungo. Mense Maij eram in viridario, vbi fontis spatiosum vas è tiburtino lapide compactum operarij aliqui purgabant, tollebantque Tartarum, quod nimis auctum, ob aquam, (quae Romae dicitur felix,) sua sponte lapidescentem, meatus omnes & canales omnino obstruxerat. Quod opus cum inspicerem, forte animaduerti inter cauernulas Tartari pluribus in locis bullas quasdam adhaerescere, ex glutinosa materia, qua magis, qua minus densa compactas. Dubitaui proinde an rudimenta essent Cochlearum, maxime quia aliquas in aqua fontis degentes reperijssem phaseoli magnitudinem aequantes figura in meis obseruationibus num. 55. expressas, erant autem omnino similes buccinulae quam Lister num. 22. pag. 139. inter fluuiatiles sic describit. Buccinam sex spirarum, ore angusto, ei color fuscus & minime pellucidus, si id in viuis animalibus & vbi testę recentes & integrae sunt aduertatur. Quamobrem experiundi percupidus, tartari eiusmodi fragmenta cum dictis bullis seruaui in vase argillaceo, quod eiusdem fontis aqua impleueram, & animaduerti mucorem illum ex subalbo subfuscum colorem semper in dies augere, & densari, ac demum post aliquot dies in paruula grana dissolutum, quorum singula paruulae buccinulae speciem optimè referebant, magnitudinem capitis aciculae aequantia, quae buccinulae deinde paulatim auctae sunt, donec ad molem debitam pertingerent.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
