Latin
CAPVT LIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 253
Unproofread scanNot analysed yet
Hac obseruatione pręnarrata inquit Rufus, dilucide probatur Aquatilia certam aliquam massam deponere, in qua conspiciuntur innumera granula glutinata, quae nihil aliud sunt, quam ouula cohaerentia; Natura fortassis ouis Aquatilium inuolucrum dedit ac gluten, quo glutinantur, ne in fluiditate ac commotione elementi dispergerentur, aut pro alimento animali nascenti, aut pro fomite caloris vitalis diffusi perpetuò in excrementis Animalium, vt notauit Cl. Hardeus. Rufo sic loquenti huiusmodi ratiocinationem opposuit Bemarcus. Dilucide probari quod ais improbo; &solum dubitandi rationem desumo. Non enim ex Cochleis prouenisse massam illam nobis patuit; quod si prouenerit, cur potius eam Quorum congeriem cum Hardero existimabimus, quam cum Aristotele Purgamentum? vtile tamen ad nouam cochlearum efformationem, vt dictum est, aut particulas aliquas per aquam dispersas &cum aqua mistas, quae deinde simul compactae, accedente congrua Solis &Cęli temperie, ceterisque aptioribus &pernecessarijs dispositionibus in Cochleas illas possint efformari? Hoc ita accidere plurima mihi suadent. Primo non esse nouum in natura dari huiusmodi coagulationes in aquis; Aquę enim, vt caetera Elementa, sunt maxime impurae, continentque multa corpora, quę tandem debito temporis interuallo separata apparent, &debitam concretionem sub ipsis aquis acquirunt. Corallia abunde hoc nobis explicant, &Salium variorum in diuersis aqueis humoribus concretiones.