Latin
CAPVT LIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 255
Unproofread scanNot analysed yet
At si fides negetur Auctoribus fortasse referentibus id quod ab alijs, non ab experimentis didicerunt, certissimum est apud Tarentinum litus vbi mare paruum dicitur, generari conchas illas, quas Incolę dicunt Cozze, Mytulos Latini, nec alibi quam in Palis &Stipitibus, qui humi figuntur, &illis nauiculas onerant, cum ad quandam magnitudinem eisdem affixi peruenerint, deinde eosdem transferunt ad alium maris sinum, vbi nunquam generantur, sed solum eorum moles augetur aptioresque redduntur ad mensas. Progenitam fuisse magnam Ostrearum copiam in cęnosis Pelagi locis, vbi exhausta aqua, temperies fuit in luto apto ad earum generationem didicit ab experientia Aristoteles, qui disserens de Generatione Tastaceorum ostendit omnia genera Testaceorum posse sponte nasci, licet quaedam genera nascantur quodammodo etiam ex alijs Testaceis similibus eo modo, quo dictum iam est. Insuper apud Vrbem Vencheu Prouinciae decimae in Regno Sinarum quae dicitur Che Kiang Ostrea parua in campis aqueis sata concrescunt. Id quod alibi insolitum hoc modo fit, vt refert P. Martinus Martini in Atlante Sinico pag. 118. Vnius generis Ostrea quaedam contundunt, ac deinde guttatim per campos spargunt veluti semina ex bis Ostrea suauis saporis nascuntur. Quod igitur omnia Testacea possint nasci sponte ex materia putri apta probat Aristoteles &alij quibusdam experientijs. Prima est. In Nauigijs cum putrescit fex spumosa, nascuntur Testacea multiplicis generis: ergo signum est quod fiunt ex materia putri. Secunda est: Cum apud Rhodum insulam applicuissent naues, ac proi ecisset vasa fictilia, post aliquod tempus in vasis fictilibus cęno obductis inuentae sunt Ostreae ergo signum est quod Ostreę nascuntur sponte ex materia putri. Quibus positis sic arguo. Vel omnia Testacea generantur ex putri, vel aliqua, vel nulla. Si omnia; euidens est non omnia ex ouo gigni, euidens hoc insuper est, si aliqua sponte generentur. Si vero nulla generari sponte contenditur, quo pacto, quo iure infringitur tanti Viri auctoritas experientia edocti?