# Observationes circa viventia 257

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/257

Secundo iam esse probatum abunde fallacissimam esse ratiocinationem, quę ex aliquo genere rerum ad aliud genus pertransit. Euidentissimum est non quamcunque rerum vniformitatem illationes veras reddere. Porro scimus sub aquis plantas multas germinare non secus ac supra terram: nunquid verum proinde erit ambas è radicibus emanare? nunquid alimentum per radices exugere? Haec pro certis erunt cui latet Corallia radicibus carere, & eorum ramusculos ab vndis alimentum aptum ad molem augendam exugere. Insuper virescunt Rosae, & Tulipae, alijque flores; nunquid, quia flores sunt omnes, vel è radice germinabunt vt Rosa, vel è cepis vt Tulipa? nunquid ambo odorem diffundent? Generantur gemmae in terrae visceribus; nunquid quia gemmae sunt, omnes eandem figuram vel exagonam vt in Ametistis, vel irregularem vt in Adamante, vel quadrilateram vt in aliquibus ostentabunt? Nec paginae sufficerent, nec calami, si fallacissimum hoc arguendi genus exemplis omnibus explicare contenderim. Vt aliqua rerum genera inter se omnino cohereant, non sufficit predicatum vniuersale, vt sciunt Logici, cui subsunt Genera subalterna. Genus autem Testaceorum, quae latissimè patent, comprehendit genus Testaceorum terrestrium & aquatilium. Terrestrium insuper genus subdiuiditur in Terrestria, quae habent animal inclusum, & quae Animali reperiuntur destituta. Aquatilium vero genus comprehendit Biualuia & Turbinata. Rursus ex Biualibus est genus eorum, quae habent motum partium, & totius vt Pectinum & Tellinarum, est genus eorum, quae, licet habeant motum partium, non habent motum totius, & loco semper affixa dicuntur proprie ab Aristotele Plantanimalia, quae omnia Genera in suas species subdiuiduntur. Ex quibus patet quantum firmitatis insit argumento, quo ab vnica specie per oua propagata deducirur Omnia ex ouo gigni. Et an Terrestrium Cochlearum ex. grat. seu aliarum ouis detectis, classicum quodammodo canere in Aristotelis asseclas debeamus, vt Gallina, de qua apte Paulus Maccius Farra legens gallina silet, si parturit ouum Clamat, & ingenti plurima voce glocit.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
