Latin
CAPVT LX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 258
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LX. Testaceorum spontanea Generatio confirmatur exemplis Ateor tamen impeditam atque operosam contrariam esse sententiam, ita vt nulla mihi ratio occurrat ingenuae, meoque iudicio manifestae defensionis. Neque operae pretium arbitror omnia denarrare experimentalium Philo sophorum irrita tentamenta ad eam positionem retinendam. Hoc enim vt reor, non frequentius quam nocentius in quaestionum tractatione peccatur, quod plerumque longior est enunciatae falsitatis refutatio, quam enunciandae veritatis inquisitio: tanquam id philosophando agamus, vt aliorum ignoratia pateat, non vt sapientia nobis paretur. Non desunt Recentiores, qui tentamenta sua accurate recensent, &aliena acute frangunt, adducendo quae ab illa sententia stare videntur. Eloquor ego quid mens aliquando suspicata est, cum Testacea loco semper affixa consideraui. Vestrum erit per commentationes vestras, idipsum vel tanquam effaeti soli inanes auenas inurere, vel tanquam bonas veritatis fruges educare. Relinquo Ballanos commemorare, qui inter saxorum viscera enutriuntur &crescunt ea proportione saxorum cauernulis, vbi latitant ampliatis, qua eorum magnitudo augetur. De illis enim in tractatu Testaceorum satis actum est cap. 5.