# Observationes circa viventia 259

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/259

Partis primae: illud tamen non omittam, quod claris oculis patuit, nempe cuiuscunque eorum cauernulae foramen semper magis angustum esse, quam ipsa cauernula ab animali occupata, siue illud ad suam determinatam molem peruenerit, siue vix generatum orizae magnitudinem non excedat; ex qua obseruatione manifeste deducitur, Animal in saxo non solum perfici aliunde delatum, sed generari, nullo aliorum Balanorum semine seu ouo aduentante. Hisce circa Balanos obseruationibus alias adiungo quae Testacea alia compraehendunt semper saxis, vel lignis, vel alijs corporibus affixa. Primo loco ea sint quae inter Testacea iam luci exposita non sunt numerata, eo quod incomperta adhuc Auctori essent: continentur verò inter ea, quae ceteris adijcere animo erat, cum iterum gallico idiomate recudendus esset Tractatus ille; at propter nimiam Impressorum dilationem hisce obseruationibus coniungere statui. Altera vero quae num. 1. exprimitur. Hanc Excell. medicinae Professor Bononiae Io: Baptista Martellus detexit supra ingentem Testudinis marinę corticem affixam, non absimili modo, quo Patellarum Genus scopulis adnascitur. Tenacissime illa adhęrebat non secus ac arborum veterum corticibus lignea tubera coniunguntur, adeo vt ipsius met Testudinis tumor aliquis videretur, non animal diuersum cortici adiunctum. Illam suo in loco describemus, nunc indicamus, cum altera balanorum specie numer. 3. expressa. Hanc primum vidi arundini tenacissime affixam quam Exc. Ioannes Baptista Triumphetti dono dedit in Antij litore repertam. In quatuor palmorum longitudine, quam non excedit arundo vltra 200. balani huiusmodi numerantur & quidem in rotunda superficie sine vllo ordine distributi. Ab hisce obseruationibus erudiri quemlibet mihi suadeo nullum aliud simile animal eo aduentasse, vt sua oua relinqueret, & veluti glutino simul coniuncto vel Testę vel arundini illa applicuisse, vt ibi perfici possent & crescere, sed particulas aliquas humoris idonei ad talium Animalium formationem intra maris vndas permisti adhaesisse, ab ipsis arundineis poris attractas, in quibus, superfluo humore reiecto, paulatim coagulari possent & perfici, donec ceteris pernecessarijs dispositionibus concurrentibus, animal illud testa intectum erumperet, & vitam sub aquis obtineret, non secus ac sub eisdem aquis videmus humores varios secerni, quibus vegetabilia multa concrescunt, nullo semine aliunde nec ab alis similibus Vegetantibus delato.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
