Latin
CAPVT LX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 261
Unproofread scanNot analysed yet
An vero spiritus iste seu virtus formatrix dicendus ille sit cum aliquibus, qui ex similium Balanorum emissione ortum duxerit, vel in mari dispersus sit cum ceteris humoribus seu particulis non facile assequi possumus. Satis superque mihi est tale Testaceum animal non ex ouo è similibus testaceis emanato progigni, nec naturae iniuriam irrogari, inmmò eius virtutem commendari, si dicatur ea potuisse minimam humoris particulam praeparare cum virtute, qua talia Testacea efformentur, non deficientibus alijs pernecessarijs conditionibus, sicuti Flores &Plantę quamplurimae debitis influxibus adiuuantibus ex minimis seminibus erumpunt. Vtrumque enim pari ratione fulcitur. Hisce Testaceis Animalibus arundinem ditatam magna cum oculorum &mentis delectatione quamplurimi Naturae curiosi Rimatores inspexere, eamque inter cetera Testacea conseruo, ac si baculus esset gemmeis bullis ditatus, &spontaneorum Viuentium Praesidium. Hac vobis indico Testaceorum genus illud, quod in Recreatione mentis &oculi num. 20. classis secundae recensuimus, &hic expono fig. XI. Gaideropoda dicitur, siue Pes Asini, cuius formam refert; Tarentini eam appellant Scataponzolo. Ex binis valuis componitur, quarum vtraque in parte interiori alba est &nitida, vt lapis parius. In exteriori superior valua aculeos &Tubercula siue vllo ordine disposita habet, laneo quasi &pingui operimento ad rubrum inclinante tecta. Inferior vero concolor est saxis, è quibus formatur aspera &scabrosa. Nascitur enim è scopulis ita vt scopuli sit pars, nec nisi ferreis sarculis &labore non modico auelli possit ab ipsis, quibus certe inditam à natura esse virtutem talia Testacea Animalia efformandi mihi ratio suadet. Non semine ab similibus Animalibus emanato, sicuti nec possunt tali pacto efformari multa alia fragilissimis testis intecta, quae intra abditissima saxorum viscera non vnica vice lustraui, naturam semper admirans, quae vt prouida mater saxea quodammodo &durissima in arce collocauit ea, quae fragilissimo &delicato operimento contexerat. Hisce addite Musculos num. 30. classis secundae eiusdem operis expressos, qui in cauernulis non raro lapidum concrescunt, sedemque non mutant, siquidem villis siue setis quasi ligati lapidibus &lignis adnascuntur. Addite insuper concham num. 32.