# Observationes circa viventia 262

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/262

indicatam, quae nauiculam exprimit, in cuius parte inferiori nauis carina simili aditus patet, quo Animal veluti planta saxis inhęret vt in figura apposita videtur num. 2. quamobrem piscis ille dici posset, quem Diodorus Siculus refert reperiri, cum in Aegypto Nili aquae à campis recedunt, vel Ranae illę quas vidit Elianus Neapolim inter & Puteolos media anteriori parte formatas, media posteriori luteas, & informes. Vidi enim ego met carnem in testa inclusam paulatim in callosam substantiam degenerare, & duriorem quo magis saxo propinquam, & saxeum quodammodo esse surculum, quo magis à saxo recedebat, paulatim tenerescens. Sicuti accidit in Asparagis & quamplurimis plantis non sensitiuis. Immò quis vetat dici posse huiusmodi Viuentia à Philosopho Plantanimalia appellata potius esse terrę fructus quam maris, licet extra mare illa à terra non produc antur? Sicuti enim fungi ex. gr. è terra erumpunt in liberum aerem in quo viuunt & nutriuntur, non tamen propagantur, ita pariter sub aquis è terra nascuntur huiusmodi Viuentia paulo perfectiora quam stirpes, eo quod sensitiua etiam sint, quae succo illo aqueo & impuro nutriantur certo temporis interuallo, quo expleto, infoecunda deficiunt; nunquam tamen deficiente noua similium generatione, cum in Terra noui spiritus apti excitati ebulliunt quodammodo & efferuescunt, donec dilatati ex angustijs erumpunt, & eiusmodi Viuentia efformant. Addam quod notat Massarius cap. 42. in Plinium mul„ ta Viuentia originem habere à quadam veluti bulla „ spumosa è rore vel pluuia compacta, quae paulatim „ condensatur & in Animal perficitur. De multis Te"staceis dilucide hoc affirmat eodem capite vbi ait. In "mari vero multum portionis terrenae est, quo circa ex „ tali concretione natura Testati Generis oritur, ita vt "pars terrena circa durescat, cogaturque eodem modo, "quo ossa & cornua, corpus intus contineatur, quod "vitam obtinet.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
